JOHANNES XXIII aliis XXII

JOHANNES XXIII aliis XXII
JOHANNES XXIII. aliis XXII.
post Clem. V. biennio Eccl. capite distitutâ, throno conscenso Lugd. se ipsum elegit, dicens: Ego. sum Papa, assumpto Ioh. nomine, cum prius Iacobus de ossa diceretur. A. C. 1316. Cadurcensis, fil. sutoris, sfaturae exiguae, sed ingentia animo versans: cuius tamen immortalitatem negavit, publice dogma hoc doceri volens. Quo audito Phil. Valesius Galliae Rex ipsi scripsit: Que s' il ne se retractiot, il le feroit ardre. Porro Ioh. haereticos iudicavit eos, qui docebant, Christum eivique discipulos in hac terra, nil proprii possedîsse, clerumque sumliter in paupertate vivere debere. Trinum tintinabuli pulsum instituit, Thomam Aquinatem, Thomam Herfordiensem, etc. Sanctis annumeravit, Extravagantes publicavit, Lud. Caesarem vehementer infstavit, Comitiis conquerentibus: Non licet per hunc Antichristum pacem a Deo datam servare; Platina, in vita eius. Aventin. l. 7. Crant6zius l. 9. c. 14. et 15. Graecos ad subiectionem revocanti, responsum: Potentiam tuam summam circa subditos tuos credimus; superbiam tuam summam tolerare non possumus, avaritiam satiare non valemus. Diabolus tecusm, quia Dominus no biscum. Ioh. de Mondevilla, apud Morn. in Myst. p. 1018. Interea a Lud. Imp. Romae depositus est, Nicolao V. subrogato, qui A. C. 1330. Ioh. cessit, in carcere aliquot post Annis Mortuus. Obiit Avenine A. C. 1334. Aet. 90 Relinquens in thesauris 25. milliones auri. Successit ei Bened. XII. Villan. l. 9. c. 10. et 11. etc. Addo, quod Clementinas, ab Antecessore suo Clem. V. compositas, vulgavit et misit ad Universitatem Bononiensem, cum Praes. sua, Anno Pontificatûs sui senundo, C. 1317, Eidem Regulas Cancellariae adscribit, qui illas Commentariis suis illustravit, Lud. Comes, item Reservationes ac Taxas beneficiroum etc. Vide Gerh. von Mastricht Hist. Iuris Eccl. n. 371. 373. et 374. ut et supra, ubi diximus aliquid de Clementinis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • JOHANNES — I. JOHANNES Bohemiae Rex fortis et astutus, fil. Henr. VII. Imp. ductâ Elizabetâ, filiâ Wenceslai Regis A. C. 1309. electus contra Henr. Carinthiae D. Bohemis, ob saevitiam, intolerabilem, et Pragae cum uxore coronatus est. Dein, patre absente,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Historia de la Botánica — Saltar a navegación, búsqueda Busto de Teofrasto, considerado …   Wikipedia Español

  • Historia de la botánica — Busto de Teofrasto, considerado como el padre de la botánica. La historia de la botánica es la exposición y narración de las ideas, investigaciones y obras …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”